monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 23
Cordi Cremuti non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam avide exercendas. civis non solum magnitudine virtutum sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius abit, uno ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum, quo nullius interesset ipsum mori, vidit.